2006-11-11
St Martin of Tours
Iste Conféssor Dómini coléntes
quem pie láudant pópuli per orbem,
Hac die laetus méruit suprémos
laudis honóres.
Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
sóbriam duxit sine labe vitam,
donec humános animávit aurae
Spíritus artus.
Cujus ob praestans méritum frequénter
aegra quae passim jacuére membra,
víribus morbi dómitis, salúti
restituúntur.
Noster hinc illi chorus obsequéntem
cóncinit láudem celebrésque palmas,
ut piis eius précibus juvémur
omne per aevum.
Sit salus illi, decus atque virtus
qui super caeli sólio corúscans,
totíus mundi sériem gubérnat,
Trinus et Unus. Amen.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment